- CIBORIUM
- CIBORIUMnon unâ significatione Gtaecis et Romanis notum. Scriptoribus vero Ecclesiasticis pro arca, nec non pyride, seu scriniolo, super altare, quô Sacramentum conservatur in Larina Ecclesia. Pluries in Ecclesiasticae supellectilis catalogis. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Antiquitus ita dictum est receptaculum, quô, continebautur grana fabae Aegypriae, praegrandis instar papaveris capitis, in quo ipsa grana suis quaequeloculainentis ac capsis inclusa, paulum supra cellas suas exstantia; σφηκίον vocat Theophrastus, a similtudine favi vesparum, Dioscorides φυσκίον. Nicander apud Athenaeum,Ε῎ςπειρας κύαμον δ᾿ Αἰγύπτιον ὄφρα θερείης,Α῎νθεα μεν ςτεφάνους ἀνύῃς τάδ1ε πεπτηῶτος,Α᾿κμαίου καρποῖο κιβώρια δαινυμένοισι,Εἰς χέρα ἠιθέοισι πάλαι ποθέουσιν ἐρέξης.Ρ῾ζας δ᾿ εν θοίνῃσιν ἀφεψήσας προτίθημι.Ubi flores ad corollas expeti dicit, τὰ κιβώρια in manus tradi iuve num, ut pocula inde faciant, ubi fructus maturus inde extractus fuerit, aut deciderit: radicem autem in mensa coctam apponi. Nempeilludipsum Ciborium fabae Aegypriae, granis excussis et membranaceis dissepimentis eiectis, poculi vicem usumque praebebat: cuiusmodiscyphi formam graphice habes expressam, apud Salmas. ad Solin. p. 1310. Arque hinc κιβώριον Graecis, poculi genus, scypho simile, quod ab infeniore parte in angustum contrahebatur, seu quod ab ambitu latiore seusim decrescebar, usque ad imum pediculum, ut crborium fabae Aegypriae. Athenaeus de ciborio poculo, Δίδυμος δέ φησι ποτηρίου γένος ειναι, καὶ τάχα ἀν εἴη τὰ λεγόμενα σκύφια διὰ τὸ κάτωθεν εἰς ςτενὸν συνῆχθαι. ως τὰ Αἰγύπτια κιβώρια. Levia haec pocula vocat Horat. 1. 2. Od. 7. v. 21.Oblivioso levia MassicoCiboria exple, etc.Sunt tamen qui de foliis Fabae praedictae vocem libentius accipiant, quae sponce suâ ac naturâ cavitatem exhibere quandam, poculis ac vasis idoneam, tradit Strabo: quod de foliis colocasiae ac nymphae se iridem legimus; e quibus proin variae species vasorum fiebant, paterae, catmi, scyphi. Undemagnum reditum pertoram Aegyprum, ex foliis huiusmodi fierisolitum, adeo, ur agri hôc potissimum rediru censerentur, addit idem. Sed de calire potius, quô tenerur semen inclusum, Nicandri κιβώρια interpretanda esse, facile liquet, ex verbis eius: ait enim, πεπτηῶτος ἀκμαίου καρποῦ ubi semen maturum decidit, calices usum praebere scyphorum. Praeterea κιβώρια Athenoeus sic vocata tradit, quod ab inferiore parte in acumen desinerent: at folia planum habent sirum. Postremo calices ipsos sive capita colocasiae, quae semen continent, κιβώρια proprie appellata, plerisque constat, quô nomine et fabas ipsas quidam nuncupârunt, etc. Est autem Κιβώριον Graecae originis; nam κιβα apud Aetolos pera vel sacculus: unde et κίβηρτις pro eodem coereris Graecis, inde κιβωτὸς, Arca, quo aliquid includitur. Quam ist rem vide plura apud Salmas, ptaefatum, d.l. nec non p. 967 et 968. Inde in Ecclesiam Latinam translata vox, ut dictum. Sed et in Ordine Roman, tegimen et umbraculum Altaris appellatur, memoraturque Alcuino, Poem. 117.Hoc quoque Cibotium Farculfus fecerat Abbas.Illud autem quatuor columnis, iisque praealtis, attollebatur et in fastigiatam formam eductum totum Altare contegebat, Auastasius Bibliothecar. in S. Gregorio Pontif. Cereis quoque adornatum et illuminatum, P. Silentiarius descript. S. Sophiae, part. 2. v. 330. Vide ad hunc Notas Car. du Fresne; qui addit, in iis Templis, ubi non exstant eiusmodi Ciboria, ut hodie fere apud Gallos, umbraculum super Altate dependere. Ceremoniale Eprscoporum, l. 1. c. 12. Quod baldachinum ctiam superstatuendum erit, si altare sit a pariete seiunctum, nec supra habeat aliquod Ciborium ex lapide aut ex marmore confectum. Si autem adsit tale Ciborium, non opus est umbraculô etc. Porro Ciboria plerumque Sanctorum corporibus leguntur imposita, quod ea sub Altaribus olim recondi solerent, atque ita côdem cum Altaribus umbraculô obtegerentur, Gregor. Toronens. de Mirac. l. 1. c. 28. Unde Ciborii S. Petri meminit Adrianus Pontifex Romano. Ep. ad Carolum Magnum Quaest. 59. in Tom. III. Histor. Franc. illud vero construrerat Leo III. apud Anastasium Bibliothecar. et Baronium, A. C. 1130. Et Thiofridus Abbas Epternacensis, in versibus Operi florum Epitaph. Sanct. praefixis.Exstruo pyramides, Ciboria, colligo flores.Spargo super tumulos Sanctorum carne saeratos.Ubi Ciboria paritet et Pyramides iungit, non quod hic pyramides, aliae sint a Ciboriis, sed quod haec illarum formam referaut. Atque hinc in Ciboriis Sanctorum corpora passim legumtur recondita. Vide Descriptionem Ciborii Aedis S. Marci Venetiis apud Sansovinum et Stringam in Venetia, l. 1. c. 41. et 42. nec non Ambrosianae Basilicae Mediol. apud Puricellum in Monum. eiusdem Basil. p. 127. et seqq. Inde autem Ciborium pro quavis concameratione superiori, quatuor potissimum pilis vel columnis susteutatâ, sumi coepit, uti videre est apud Gervasium Dorobernensem in Descript. Ecclesiae Cantuar, laudatum Carolo du Fresne in Glossar. ubiex praedictis alliisquevult, perperam hanc vocem interpretari Ugutionem, qui Ciborium vas esse ad ferendos cibos dixit: Gropperum, qui Ciboria, de quibus Anastasius passim, pro pyxidibus, in quibus Eucharistia asservatur, accepit: et Goldastum, qui Ciborium, apud Ekkehardum, flasconem esse censuit. Vide quoque Macros Fratres in Hierolex. et infra in voce Supracaelum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.